Digesta Iustiniani 12.6.38
inscriptio Africanus libro nono quæstionum
D.12.6.38pr. Frater a fratre, cum in eiusdem potestate essent, pecuniam mutuatus post mortem patris ei solvit: quæsitum est, an repetere possit. respondit utique quidem pro ea parte, qua ipse patri heres exstitisset, repetiturum, pro ea vero, qua frater heres exstiterit, ita repetiturum, si non minus ex peculio suo ad fratrem pervenisset: naturalem enim obligationem quæ fuisset hoc ipso sublatam videri, quod peculii partem frater sit consecutus, adeo ut, si prælegatum filio eidemque debitori id fuisset, deductio huius debiti a fratre ex eo fieret․ idque maxime consequens esse ei sententiæ, quam Iulianus probaret, si extraneo quid debuisset et ab eo post mortem patris exactum esset, tantum iudicio eum familiæ erciscundæ reciperaturum a coheredibus fuisse, quantum ab his creditor actione de peculio consequi potuisset․ igitur et si re integra familiæ erciscundæ agatur, ita peculium dividi æquum esse, ut ad quantitatem eius indemnis a coherede præstetur: porro eum, quem adversus extraneum defendi oportet, longe magis in eo, quod fratri debuisset, indemnem esse præstandum.
D.12.6.38.1 Quæsitum est, si pater filio crediderit isque emancipatus solvat, an repetere possit․ respondit, si nihil ex peculio apud patrem remanserit, non repetiturum: nam manere naturalem obligationem argumento esse, quod extraneo agente intra annum de peculio deduceret pater, quod sibi filius debuisset.
D.12.6.38.2 Contra si pater quod filio debuisset eidem emancipato solverit, non repetet: nam hic quoque manere naturalem obligationem eodem argumento probatur, quod, si extraneus intra annum de peculio agat, etiam quod pater ei debuisset computetur․ eademque erunt et si extraneus heres exheredato filio solverit id, quod ei pater debuisset.
D.12.6.38.3 Legati satis accepi et cum fideiussor mihi solvisset, apparuit indebitum fuisse legatum: posse eum repetere existimavit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
