Digesta Iustiniani 12.6.33
inscriptio Iulianus libro trigensimo nono digestorum
D.12.6.33 Si in area tua ædificassem et tu ædes possideres, condictio locum non habebit, quia nullum negotium inter nos contraheretur: nam is, qui non debitam pecuniam solverit, hoc ipso aliquid negotii gerit: cum autem ædificium in area sua ab alio positum dominus occupat, nullum negotium contrahit․ sed et si is, qui in aliena area ædificasset, ipse possessionem tradidisset, condictionem non habebit, quia nihil accipientis faceret, sed suam rem dominus habere incipiat․ et ideo constat, si quis, cum existimaret se heredem esse, insulam hereditariam fulsisset, nullo alio modo quam per retentionem impensas servare posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
