Digesta Iustiniani 12.5.ult
inscriptio Paulus libro quinto ad Plautium
D.12.5.9pr. Si vestimenta utenda tibi commodavero, deinde pretium, ut reciperem, dedissem, condictione me recte acturum responsum est: quamvis enim propter rem datum sit et causa secuta sit, tamen turpiter datum est.
D.12.5.9.1 Si rem locatam tibi vel venditam a te vel mandatam ut redderes, pecuniam acceperis, habebo tecum ex locato vel vendito vel mandati actionem: quod si, ut id, quod ex testamento vel ex stipulatu debebas redderes mihi, pecuniam tibi dederim, condictio dumtaxat pecuniæ datæ eo nomine erit․ idque et Pomponius scribit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
