Digesta Iustiniani 12.5.2
inscriptio Ulpianus libro vicensimo sexto ad edictum
D.12.5.2pr. ut puta dedi tibi ne sacrilegium facias, ne furtum, ne hominem occidas․ in qua specie Iulianus scribit, si tibi dedero, ne hominem occidas․ condici posse:
D.12.5.2.1 Item si tibi dedero, ut rem mihi reddas depositam apud te vel ut instrumentum mihi redderes.
D.12.5.2.2 Sed si dedi, ut secundum me in bona causa iudex pronuntiaret, est quidem relatum condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit (iudicem enim corrumpere videtur) et non ita pridem imperator noster constituit litem eum perdere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
