Digesta Iustiniani 12.5.1
inscriptio Paulus libro decimo ad Sabinum
D.12.5.1pr. Omne quod datur aut ob rem datur aut ob causam, et ob rem aut turpem aut honestam: turpem autem, aut ut dantis sit turpitudo, non accipientis, aut ut accipientis dumtaxat, non etiam dantis, aut utriusque.
D.12.5.1.1 Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res, propter quam datum est, secuta non est.
D.12.5.1.2 Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
