Digesta Iustiniani 12.4.8
inscriptio Neratius libro secundo membranarum
D.12.4.8 Quod Servius in libro de dotibus scribit, si inter eas personas, quarum altera nondum iustam ætatem habeat, nuptiæ factæ sint, quod dotis nomine interim datum sit, repeti posse, sic intellegendum est, ut, si divortium intercesserit, priusquam utraque persona iustam ætatem habeat, sit eius pecuniæ repetitio, donec autem in eodem habitu matrimonii permanent, non magis id repeti possit, quam quod sponsa sponso dotis nomine dederit, donec maneat inter eos adfinitas: quod enim ex ea causa nondum coito matrimonio datur, cum sic detur tamquam in dotem perventurum, quamdiu pervenire potest, repetitio eius non est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
