Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 12.4.7

DE CONDICTIONE CAUSA DATA CAUSA NON SECUTA

inscriptio Iulianus libro sexto decimo digestorum

D.12.4.7pr. Qui se debere pecuniam mulieri putabat, iussu eius dotis nomine promisit sponso et solvit: nuptiæ deinde non intercesserunt: quæsitum est, utrum ipse potest repetere eam pecuniam qui dedisset, an mulier․ Nerva, Atilicinus responderunt, quoniam putasset quidem debere pecuniam, sed exceptione doli mali tueri se potuisset, ipsum repetiturum․ sed si, cum sciret se nihil mulieri debere, promisisset, mulieris esse actionem, quoniam pecunia ad eam pertineret․ si autem vere debitor fuisset et ante nuptias solvisset et nuptiæ secutæ non fuissent, ipse possit condicere, causa debiti integra mulieri ad hoc solum manente, ut ad nihil aliud debitor compellatur, nisi ut cedat ei condicticia actione.

D.12.4.7.1 Fundus dotis nomine traditus si nuptiæ insecutæ non fuerint, condictione repeti potest: fructus quoque condici poterunt․ idem iuris est de ancilla et partu eius.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑