Digesta Iustiniani 12.4.15
inscriptio Pomponius libro vicensimo secundo ad Sabinum
D.12.4.15 Cum servus tuus in suspicionem furti Attio venisset, dedisti eum in quæstionem sub ea causa, ut, si id repertum in eo non esset, redderetur tibi: is eum tradidit præfecto vigilum quasi in facinore deprehensum: præfectus vigilum eum summo supplicio adfecit․ ages cum Attio dare eum tibi oportere, quia et ante mortem dare tibi eum oportuerit․ Labeo ait posse etiam ad exhibendum agi, quoniam fecerit quo minus exhiberet․ sed Proculus dari oportere ita ait, si fecisses eius hominem, quo casu ad exhibendum agere te non posse: sed si tuus mansisset, etiam furti te acturum cum eo, quia re aliena ita sit usus, ut sciret se invito domino uti aut dominum si sciret prohibiturum esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
