Digesta Iustiniani 12.3.4.pr
inscriptio Ulpianus libro trigensimo sexto ad edictum
D.12.3.4pr. Videamus in tutelari causa quis iurare et adversus quem possit․ et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc enim sæpissime rescriptum est․ sed nec tutorem cogendum vel matrem pupilli admittendam, etsi parata esset iurare, divi fratres rescripserunt: grave enim videbatur et ignorantes et invitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire. curatores quoque pupilli vel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis imperatoris nostri et divi patris eius continetur. si tamen tantam affectionem pupillo suo vel adulescenti tutores vel curatores præstare volunt, auctoritas iuris non refragabitur, quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi․ non enim ad suam utilitatem iurisiurandi referenda æstimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelæ ratio postulatur․ adulescens vero si velit iurare potest.
D.12.3.4.1 Deferre autem iusiurandum iudicem oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum vel non delato iuratum sit, nulla erit religio nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et divi patris eius.
D.12.3.4.2 Iurare autem in infinitum licet․ sed an iudex modum iuriiurando statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, quæro․ et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quæritur: arbitrio tamen bonæ fidei iudicis etiam hoc congruit.
D.12.3.4.3 Item videndum, an possit iudex, qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed vel prorsus absolvere vel etiam minoris condemnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probationibus possit.
D.12.3.4.4 Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed æstimationem a iudice faciendam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
