Digesta Iustiniani 12.2.5.3
inscriptio Ulpianus libro vicensimo secundo ad edictum
D.12.2.5pr. non erit ratum habendum iusiurandum: quod si exegi, ut per salutem tuam iurares, et iurasti, stabitur․ omne enim omnino licitum iusiurandum, per quod voluit quis sibi iurari, idoneum est et si ex eo fuerit iuratum, prætor id tuebitur.
D.12.2.5.1 Divus Pius iureiurando, quod propria superstitione iuratum est, standum rescripsit.
D.12.2.5.2 Dato iureiurando non aliud quæritur, quam an iuratum sit, remissa quæstione an debeatur, quasi satis probatum sit iureiurando.
D.12.2.5.3 Sed si quis illicitum iusiurandum detulerit, scilicet improbatæ publice religionis, videamus an pro eo habeatur atque si iuratum non esset: quod magis existimo dicendum.
D.12.2.5.4 Si neque iuratum est neque remissum iusiurandum, pro eo debet haberi. atque si res in iusiurandum admissa non esset․ proinde si postea iurare paratus sit, nihil ei hoc iusiurandum proficiet, quia ex eo quod delatum est iuratum non est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
