Digesta Iustiniani 12.2.31
inscriptio Gaius libro trigensimo ad edictum provinciale
D.12.2.31 Admonendi sumus interdum etiam post iusiurandum exactum permitti constitutionibus principum ex integro causam agere, si quis nova instrumenta se invenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit․ sed hæ constitutiones tunc videntur locum habere, cum a iudice aliquis absolutus fuerit (solent enim sæpe iudices in dubiis causis exacto iureiurando secundum eum iudicare qui iuraverit): quod si alias inter ipsos iureiurando transactum sit negotium, non conceditur eandem causam retractare.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
