Digesta Iustiniani 12.2.30
inscriptio Paulus libro octavo decimo ad edictum
D.12.2.30pr. Eum, qui iuravit ex ea actione quæ infitiando crescit aliquid sibi deberi, simpli, non dupli persecutionem sibi adquirere Pedius ait: abunde enim sufficere exonerare petitorem probandi necessitate, cum omissa hac parte edicti dupli actio integra maneat: et potest dici hoc iudicio non principalem causam exerceri, sed iusiurandum actoris conservari.
D.12.2.30.1 Si iuravero te Stichum mihi dare oportere, qui non sit in rerum natura, nec æstimationem mihi præstare reus debet nisi ex causa furtiva vel propter moras: tunc enim etiam post mortem servi æstimatio præstatur.
D.12.2.30.2 Si mulier iuraverit decem dotis sibi deberi, tota ea summa præstanda est: sed si iuravit decem se dedisse in dotem, hoc solum non erit quærendum, an data sint, sed quasi data sint, quod ex eo reddi oportet præstandum erit.
D.12.2.30.3 In popularibus actionibus iusiurandum exactum ita demum adversus alios proderit, si bona fide exactum fuerit: nam et si quis egerit, ita demum consumit publicam actionem, si non per collusionem actum sit.
D.12.2.30.4 Si libertus deferente patrono iuravit se libertum non esse, ratum habendum est iusiurandum, ut nec operarum petitio nec bonorum possessio contra tabulas dari debeat.
D.12.2.30.5 Si iuravero usum fructum mihi dari oportere, non aliter dari debet, quam si caveam boni viri arbitratu me usurum et finito usu fructu restituturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
