Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 12.2.13

DE IUREIURANDO SIVE VOLUNTARIO SIVE NECESSARIO SIVE IUDICIALI

inscriptio Ulpianus libro vicensimo secundo ad edictum

D.12.2.13pr. Si duo patroni essent et libertus altero deferente iurasset se libertum eius non esse, utrum alteri totius debitæ patronis portionis an vero dimidiæ debitæ eis partis bonorum possessio competeret? et ait, si is cui iuratum est patronus fuisset, alteri suæ partis bonorum possessionem competere nec ei prodesse, quod adversus alterum libertus iurasset: multum tamen fidei et auctoritatis apud iudicem patronum habiturum, quo magis solum se patronum probaret, quod libertus iurasset alterum patronum non esse.

D.12.2.13.1 Iulianus ait eum, qui iuravit fundum suum esse, post longi temporis præscriptionem etiam utilem actionem habere debere.

D.12.2.13.2 Idem Iulianus scribit eum, qui iuravit furtum se non fecisse, videri de toto iurasse, atque ideo neque furti neque condicticia tenetur, quia condicticia, inquit, solus fur tenetur․ numquid ergo qui iuravit se furtum ne fecisse hoc solo nomine, condictione si conveniatur, exceptione utatur? ceterum si contendat qui condicit quasi cum herede se furis agere, non debet repelli et quasi μονομερὴς condictio ei dari debet adversus furis heredem nec pati eum iudex debet, si coeperit temptare probare furem.

D.12.2.13.3 Si quis iuraverit vendidisse me ei rem centum, ex empto agere poterit, ut ei cetera præstentur, id est res tradatur et de evictione caveatur: an tamen ad pretium consequendum ex vendito conveniri possit, videndum․ et si quidem et de hoc ipso iuratum est, quod pretium solutum est, nulla pro pretio actio superest: si vero hoc non fuerit iuratum, tunc consequens est de pretio eum teneri.

D.12.2.13.4 Idem dicemus et si quis societatem fecisse iuraverit: nam et is pro socio poterit conveniri.

D.12.2.13.5 Marcellus etiam scribit, si quis iuraverit ob decem pignori dedisse fundum, non alias eum pigneraticia agere posse, quam si decem solverit: sed et illud adici fortassis eum etiam in decem ex iureiurando suo posse conveniri, quod magis probat․ cui Quintus Saturninus consentit argumentoque utitur eius, qui iuravit eam, quæ uxor sua fuerit, rem sibi in dotem dedisse: nam et hic uxori ait utilem de dote actionem dandam․ quæ non esse extra æquitatem posita non negaverim.

D.12.2.13.6 Si quis iuraverit in re pecuniaria per genium principis dare se non oportere et peieraverit vel dari sibi oportere, vel intra certum tempus iuraverit se soluturum nec solvit: imperator noster cum patre rescripsit fustibus eum castigandum dimittere et ita ei superdici: προπετῶς μὴ ὄμνυε.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑