Digesta Iustiniani 12.1.9.3
inscriptio Ulpianus libro vicensimo sexto ad edictum
D.12.1.9pr. Certi condictio competit ex omni causa, ex omni obligatione, ex qua certum petitur, sive ex certo contractu petatur sive ex incerto: licet enim nobis ex omni contractu certum condicere, dummodo præsens sit obligatio: ceterum si in diem sit vel sub condicione obligatio, ante diem vel condicionem non potero agere.
D.12.1.9.1 Competit hæc actio etiam ex legati causa et ex lege Aquilia․ sed et ex causa furtiva per hanc actionem condicitur․ sed et si ex senatus consulto agetur, competit hæc actio, veluti si is cui fiduciaria hereditas restituta est agere volet.
D.12.1.9.2 Sive autem suo nomine quis obligatus sit sive alieno, per hanc actionem recte convenitur.
D.12.1.9.3 Quoniam igitur ex omnibus contractibus hæc certi condictio competit, sive re fuerit contractus factus sive verbis sive coniunctim, referendæ sunt nobis quædam species, quæ dignum habent tractatum, an hæc actio ad petitionem eorum sufficiat.
D.12.1.9.4 Numeravi tibi decem et hæc alii stipulatus sum: nulla est stipulatio: an condicere decem per hanc actionem possim, quasi duobus contractibus intervenientibus, uno qui re factus est, id est numeratione, alio qui verbis, id est inutiliter, quoniam alii stipulari non potui? et puto posse.
D.12.1.9.5 Idem erit, si a pupillo fuero sine tutoris auctoritate stipulatus, cui tutore auctore credidi: nam et tunc manebit mihi condictio ex numeratione.
D.12.1.9.6 Item quæri potest et si, quod tibi numeravi, sub impossibili condicione stipuler: cum enim nulla sit stipulatio, manebit condictio.
D.12.1.9.7 Sed et si ei numeravero, cui postea bonis interdictum est, mox ab eo stipuler, puto pupillo eum conparandum, quoniam et stipulando sibi adquirit.
D.12.1.9.8 Si nummos meos tuo nomine dedero velut tuos absente te et ignorante, Aristo scribit adquiri tibi condictionem: Iulianus quoque de hoc interrogatus libro decimo scribit veram esse Aristonis sententiam nec dubitari, quin, si meam pecuniam tuo nomine voluntate tua dedero, tibi adquiritur obligatio, cum cottidie credituri pecuniam mutuam ab alio poscamus, ut nostro nomine creditor numeret futuro debitori nostro.
D.12.1.9.9 Deposui apud te decem, postea permisi tibi uti: Nerva Proculus etiam antequam moveantur, condicere quasi mutua tibi hæc posse aiunt, et est verum, ut et Marcello videtur: animo enim coepit possidere․ ergo transit periculum ad eum, qui mutuam rogavit et poterit ei condici.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
