Digesta Iustiniani 12.1.40
inscriptio Paulus libro tertio quæstionum
D.12.1.40 Lecta est in auditorio Æmilii Papiniani præfecti prætorio iuris consulti cautio huiusmodi: ‘Lucius Titius scripsi me accepisse a Publio Mævio quindecim mutua numerata mihi de domo et hæc quindecim proba recte dari kalendis futuris stipulatus est Publius Mævius, spopondi ego Lucius Titius, si die supra scripta summa Publio Mævio eive ad quem ea res pertinebit data soluta satisve eo nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post solvam, poenæ nomine in dies triginta inque denarios centenos denarios singulos dari stipulatus est Publius Mævius, spopondi ego Lucius Titius. convenitque inter nos, uti pro Mævio ex summa supra scripta menstruos refundere debeam denarios trecenos ex omni summa ei heredive eius.’ quæsitum est de obligatione usurarum, quoniam numerus mensium, qui solutioni competebat, transierat․ dicebam, quia pacta in continenti facta stipulationi inesse creduntur, perinde esse, ac si per singulos menses certam pecuniam stipulatus, quoad tardius soluta esset, usuras adiecisset: igitur finito primo mense primæ pensionis usuras currere et similiter post secundum et tertium tractum usuras non solutæ pecuniæ pensionis crescere nec ante sortis non solutæ usuras peti posse quam ipsa sors peti potuerat․ pactum autem quod subiectum est quidam dicebant ad sortis solutionem tantum pertinere, non etiam ad usurarum, quæ priore parte simpliciter in stipulationem venissent, pactumque id tantum ad exceptionem prodesse et ideo non soluta pecunia statutis pensionibus ex die stipulationis usuras deberi, atque si id nominatim esset expressum․ sed cum sortis petitio dilata sit, consequens est, ut etiam usuræ ex eo tempore, quo moram fecit, accedant, et si, ut ille putabat, ad exceptionem tantum prodesset pactum (quamvis sententia diversa optinuerit), tamen usurarum obligatio ipso iure non committetur: non enim in mora est is, a quo pecunia propter exceptionem peti non potest․ sed quantitatem, quæ medio tempore colligitur, stipulamur, cum condicio exstiterit, sicut est in fructibus: idem et in usuris potest exprimi, ut ad diem non soluta pecunia quo competit usurarum nomine ex die interpositæ stipulationis præstetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
