Digesta Iustiniani 12.1.4
inscriptio Ulpianus libro trigensimo quarto ad Sabinum
D.12.1.4pr. Si quis nec causam nec propositum fænerandi habuerit et tu empturus prædia desideraveris mutuam pecuniam nec volueris creditæ nomine antequam emisses suscipere atque ita creditor, quia necessitatem forte proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eandem pecuniam, ut, si emisses, crediti nomine obligatus esses, hoc depositum periculo est eius qui suscepit․ nam et qui rem vendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit.
D.12.1.4.1 Res pignori data pecunia soluta condici potest․ et fructus ex iniusta causa percepti condicendi sunt: nam et si colonus post lustrum completum fructus perceperit, condici eos constat ita demum, si non ex voluntate domini percepti sunt: nam si ex voluntate, procul dubio cessat condictio.
D.12.1.4.2 Ea, quæ vi fluminum importata sunt, condici possunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
