Digesta Iustiniani 11.7.8.2
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quinto ad edictum
D.11.7.8pr. Ossa quæ ab alio illata sunt vel corpus an liceat domino loci effodere vel eruere sine decreto pontificum seu iussu principis, quæstionis est: et ait Labeo exspectandum vel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem adversus eum qui eiecit.
D.11.7.8.1 Si locus religiosus pro puro venisse dicetur, prætor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res pertinet: quæ actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat.
D.11.7.8.2 Si in locum publicis usibus destinatum intulerit quis mortuum, prætor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absolvendus est.
D.11.7.8.3 In hac autem actione loci puri appellatio et ad ædificium producenda est.
D.11.7.8.4 Nec solum domino hæc actio competit, verum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum vel aliquam servitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent.
D.11.7.8.5 Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et interdictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus videtur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
