Digesta Iustiniani 11.7.42
inscriptio Florentinus libro septimo institutionum
D.11.7.42 Monumentum generaliter res est memoriæ causa in posterum prodita: in qua si corpus vel reliquiæ inferantur, fiet sepulchrum, si vero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriæ causa factum, quod Græci κενοτάφιον appellant.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
