Digesta Iustiniani 11.7.4.33
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quinto ad edictum
D.11.7.4 Scriptus heres prius quam hereditatem adeat patrem familias mortuum inferendo locum facit religiosum, nec quis putet hoc ipso pro herede eum gerere: finge enim adhuc eum deliberare de adeunda hereditate. ego, etiamsi non heres eum intulerit, sed quivis alius herede vel cessante vel absente vel verente, ne pro herede gerere videatur, tamen locum religiosum facere puto: plerumque enim defuncti ante sepeliuntur, quam quis heres eis existet․ sed tunc locus fit religiosus, cum defuncti fuit: naturaliter enim videtur ad mortuum pertinere locus in quem infertur, præsertim si in eum locum inferatur, in quem ipse destinavit: usque adeo, ut, etiamsi in legatum locum sit illatus ab herede, inlatione tamen testatoris fit religiosus, si modo in alium locum tam opportune inferri non potuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
