Digesta Iustiniani 11.7.14
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quinto ad edictum
D.11.7.14pr. Et si quis impediat eum qui emit, quo minus, ei res tradantur, prætorem intervenire oportere tuerique huiusmodi factum, si quid impediat quo minus ei res venditæ tradantur.
D.11.7.14.1 Si colonus vel inquilinus sit is qui mortuus est nec sit unde funeretur, ex invectis illatis eum funerandum Pomponius scribit et si quid superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri․ sed et si res legatæ sint a testatore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi․ sed si adita fuerit postea hereditas, res emptori auferenda non est, quia bonæ fidei possessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparavit․ legatarium tamen legato carere non oportet, si potest indemnis ab herede præstari: quod si non potest, melius est legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici.
D.11.7.14.2 Si cui funeris sui curam testator mandaverit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam Mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a prætore compellendum funus ducere.
D.11.7.14.3 Funeris causa sumptus factus videtur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus inferretur, funeris causa videri impensum Labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur.
D.11.7.14.4 Impensa peregre mortui quæ facta est ut corpus perferretur, funeris est, licet nondum homo funeretur: idemque et si quid ad corpus custodiendum vel etiam commendandum factum sit, vel si quid in marmor vel vestem collocandam.
D.11.7.14.5 Non autem oportet ornamenta cum corporibus condi nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt.
D.11.7.14.6 Hæc actio quæ funeraria dicitur ex bono et æquo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non etiam ceterorum sumptuum. æquum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quæ ultra modum sine causa consumitur. quid ergo si ex voluntate testatoris impensum est? sciendum est nec voluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facultatium sumptum fieri.
D.11.7.14.7 Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, si pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita imperator noster rescripsit․ igitur æstimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo sumptus factus sit, utrum negotium quis vel defuncti vel heredis gerit vel ipsius humanitatis, an vero misericordiæ vel pietati tribuens vel affectioni․ potest tamen distingui et misericordiæ modus, ut in hoc fuerit misericors vel pius qui funeravit, ut eum sepeliret, ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet eum qui convenitur absolvere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadaver funerat? oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quæstionem.
D.11.7.14.8 Plerique filii cum parentes suos funerant, vel alii qui heredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque pro herede gestio neque aditio præsumitur, tamen ne vel miscuisse se necessarii vel ceteri pro herede gessisse videantur․ solent testari pietatis gratia facere se sepulturam․ quod si supervacuo fuerit factum, ad illud se munire videntur, ne miscuisse se credantur, ad illud non, ut sumptum consequantur: quippe protestantur pietatis gratia id se facere. plenius igitur eos testari oportet, ut et sumptum possint servare.
D.11.7.14.9 Fortassis quis possit dicere interdum partem sumptus facti posse reciperari, ut quis pro parte quasi negotium gerens, pro parte pietatis gratia id faciat: quod est verius: partem igitur sumptus consequetur, quem non donandi animo fecit.
D.11.7.14.10 Iudicem, qui de ea æquitate cognoscit, interdum sumptum omnino non debere admittere modicum factum, si forte in contumeliam defuncti hominis locupletis modicus factus sit: nam non debet huius rationem habere, cum contumeliam defuncto fecisse videatur ita eum funerando.
D.11.7.14.11 Si quis, dum se heredem putat, patrem familias funeraverit, funeraria actione uti non poterit, quia non hoc animo fecit quasi alienum negotium gerens: et ita Trebatius et Proculus putat․ puto tamen et ei ex causa dandam actionem funerariam.
D.11.7.14.12 Labeo ait, quotiens quis aliam actionem habet de funeris impensa consequenda, funeraria eum agere non posse: et ideo si familiæ erciscundæ agere possit, funeraria non acturum: plane si iam familiæ erciscundæ iudicio actum sit, posse agi.
D.11.7.14.13 Idem Labeo ait, si prohibente herede funeraveris testatorem, ex causa competere tibi funerariam: quid enim si filium testatoris heres eius prohibuit? huic contradici potest: ‘ergo pietatis gratia funerasti’. sed pone me testatum: habiturum me funerariam actionem: de suo enim expedit mortuos funerari․ et quid si testator quidem funus mihi mandavit, heres prohibet, ego tamen nihilo minus funeravi? nonne æquum est mihi funerariam competere? et generaliter puto iudicem iustum non meram negotiorum gestorum actionem imitari, sed solutius æquitatem sequi, cum hoc ei et actionis natura indulget.
D.11.7.14.14 Divus autem Marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse.
D.11.7.14.15 Qui mandatu alterius funeravit, non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandavit funerandum, sive solvit ei cui mandavit sive debet․ quod si pupillus mandavit sine tutore auctore, utilem funerariam dandam adversus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est․ si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandavit, dandam in eum actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est solvendoque hereditas est․ contra si quis mandatu heredis funeravit, non posse eum funeraria agere Labeo scribit, quia habet mandati actionem.
D.11.7.14.16 Si tamen quasi negotium heredis gerens funeravit, licet ratum non habeat, tamen funeraria eum agere posse Labeo scribit.
D.11.7.14.17 Datur autem hæc actio adversus eos ad quos funus pertinet, ut puta adversus heredem bonorumve possessorem ceterosque successores.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
