Digesta Iustiniani 11.6.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quarto ad edictum
D.11.6.1pr. Adversus mensorem agrorum prætor in factum actionem proposuit․ a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne fallamur in modi renuntiatione, si forte vel de finibus contentio sit vel emptor scire velit vel venditor, cuius modi ager veneat․ ideo autem hanc actionem proposuit, quia non crediderunt veteres inter talem personam locationem et condutionem esse, sed magis operam beneficii loco præberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium appellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem.
D.11.6.1.1 Hæc actio dolum malum dumtaxat exigit: visum est enim satis abundeque coerceri mensorem, si dolus malus solus conveniatur eius hominis, qui civiliter obligatus non est․ proinde si imperite versatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et si neglegenter, æque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur․ sed et si mercedem accepit, non omnem culpam eum præstare propter verba edicti: utique enim scit prætor et mercede eos intervenire.
D.11.6.1.2 Is autem tenetur hac actione qui renuntiavit: sed renuntiasse et eum accipere debemus, qui per alium renuntiavit
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
