Digesta Iustiniani 11.5.4
inscriptio Paulus libro nono decimo ad edictum
D.11.5.4pr. Quod in convivio vescendi causa ponitur, in eam rem familia ludere permittitur.
D.11.5.4.1 Si servus vel filius familias victus fuerit, patri vel domino competit repetitio․ item si servus acceperit pecuniam, dabitur in dominum de peculio actio, non noxalis, quia ex negotio gesto agitur: sed non amplius cogendus est præstare, quam id quod ex ea re in peculio sit.
D.11.5.4.2 Adversus parentes et patronos repetitio eius quod in alea lusum est utilis ex hoc edicto danda est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
