Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 11.5.1.2

DE ALEATORIBUS

inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum

D.11.5.1pr. Prætor ait: ‘Si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, verberaverit damnumve ei dederit sive quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo․ in eum, qui aleæ ludendæ causa vim intulerit, uti quæque res erit, animadvertam.’

D.11.5.1.1 Si rapinas fecerint inter se collusores, vi bonorum raptorum non denegabitur actio: susceptorem enim dumtaxat prohibuit vindicari, non et collusores, quamvis et hi indigni videantur.

D.11.5.1.2 Item notandum, quod susceptorem verberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non vindicat: verum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eorum fecerit, impune fit․ domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est.

D.11.5.1.3 Quod autem prætor negat se furti actionem daturum, videamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat, an et si ad exhibendum velit agere vel vindicare vel condicere․ et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto verum: prætor enim simpliciter ait ‘si quid subtractum erit, iudicium non dabo’.

D.11.5.1.4 ‘In eum’, inquit, ‘qui aleæ ludendæ causa vim intulerit, uti quæque res erit, animadvertam’ hæc clausula pertinet ad animadversionem eius qui compulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias vel in vincula publica ducatur:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑