Digesta Iustiniani 11.3.9
inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum
D.11.3.9pr. Si quis servum communem meum et suum corruperit, apud Iulianum libro nono digestorum quæritur, an hac actione teneri possit, et ait teneri eum socio: præterea poterit et communi dividundo et pro socio, si socii sint, teneri, ut Iulianus ait․ sed cur deteriorem facit Iulianus condicionem socii, si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, sive recepit sive corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit․ nisi forte non putavit Iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit․ sed si celandi animo recepit, potest defendi teneri eum.
D.11.3.9.1 Si in servo ego habeam usum fructum, tu proprietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego agere utili actione possum: ad omnes enim corruptelas hæc actio pertinet et interesse fructuarii videtur bonæ frugi servum esse, in quo usum fructum habet․ et si forte alius eum receperit vel corruperit, utilis actio fructuario competit.
D.11.3.9.2 Datur autem actio quanti ea res erit eius dupli.
D.11.3.9.3 Sed quæstionis est, æstimatio utrum eius dumtaxat fieri debeat, quod servus in corpore vel in animo damni senserit, hoc est quanto vilior servus factus sit, an vero et ceterorum․ et Neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti servus ob id, quod subpertus sit, minoris sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
