Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 11.3.1.5

DE SERVO CORRUPTO

inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum

D.11.3.1pr. Ait prætor: ‘Qui servum servam alienum alienam recepisse persuasisseve quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo.’

D.11.3.1.1 Qui bona fide servum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit servi corrupti agere, quia nihil eius interest servum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eveniet, ut duobus actio servi corrupti competat, quod est absurdum․ sed nec eum, cui bona fide homo liber servit, hanc actionem posse exercere opinamur.

D.11.3.1.2 Quod autem prætor ait ‘recepisse’, ita accipimus, si susceperit servum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscondendi causa servo præstare vel in suo agro, vel in alieno loco ædificiove.

D.11.3.1.3 Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere․ sed persuadere τῶν μέσων ἐστίν, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo prætor adiecit ‘dolo malo, quo eum deteriorem faceret’: neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid servo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem․ qui igitur servum sollicitat ad aliquid vel faciendum vel cogitandum improbe, hic videtur hoc edicto notari.

D.11.3.1.4 Sed utrum ita demum tenetur, si bonæ frugi servum perpulit ad delinquendum, an vero et si malum hortatus est vel malo monstravit, quemadmodum faceret? et est verius etiam si malo monstravit, in quem modum delinqueret, teneri eum․ immo et si erat servus omnimodo fugiturus vel furtum facturus, hic vero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet laudando augeri malitiam․ sive ergo bonum servum fecerit malum sive malum fecerit deteriorem, corrupisse videbitur.

D.11.3.1.5 Is quoque deteriorem facit, qui servo persuadet, ut iniuriam faceret vel furtum vel fugeret vel alienum servum ut sollicitaret vel ut peculium intricaret, aut amator existeret vel erro, vel malis artibus esset deditus vel in spectaculis nimius vel seditiosus: vel si actori suasit verbis sive pretio, ut rationes dominicas intercideret adulteraret vel etiam ut rationem sibi commissam turbaret:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑