Digesta Iustiniani 11.1.9.2
inscriptio Ulpianus libro vicensimo secundo ad edictum
D.11.1.9pr. Si sine interrogatione quis responderit se heredem, pro interrogato habetur.
D.11.1.9.1 Interrogatum non solum a prætore accipere debemus, sed et ab adversario.
D.11.1.9.2 Sed si servus interrogetur, nulla erit interrogatio, non magis quam si servus interroget.
D.11.1.9.3 Alius pro alio non debet respondere cogi, an heres sit: de se enim debet quis in iudicio interrogari, hoc est cum ipse convenitur.
D.11.1.9.4 Celsus libro quinto digestorum scribit: si defensor in iudicio interrogatus, an is quem defendit heres vel quota ex parte sit, falso responderit, ipse quidem defensor adversario tenebitur, ipsi autem quem defendit nullum facit præiudicium․ veram itaque esse Celsi sententiam dubium non est․ an ergo non videatur defendere, si non responderit, videndum: quod utique consequens erit dicere, quia non plene defendit.
D.11.1.9.5 Qui interrogatus heredem se responderit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interrogetur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit ‘heres sum’: hic enim magis eum puto ad interrogatum respondisse.
D.11.1.9.6 Illud quæritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testamento heres sit, et utrum suo nomine ei quæsita sit hereditas an per eos quos suo iuri subiectos habet vel per eum cui heres extitit. summatim igitur prætor cognoscere debebit, cum quæratur, an quis respondere debeat, quo iure heres sit, ut, si valde interesse compererit, plenius responderi iubeat․ quæ optinere debent non solum in heredibus, sed etiam in honorariis successoribus.
D.11.1.9.7 Denique Iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta.
D.11.1.9.8 Si de peculio agatur, non oportere responderi a patre vel domino, an in potestate habeat filium vel servum, quia hoc solum quæritur, an peculium apud eum cum quo agitur est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
