Digesta Iustiniani 11.1.16
inscriptio Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
D.11.1.16pr. Si servus ab hostibus captus sit, de quo quis in iure interrogatus responderit in sua potestate esse, quamvis iura postliminiorum possint efficere dubitare nos, attamen non puto locum esse noxali actioni, quia non est in nostra potestate.
D.11.1.16.1 Quamquam autem placet etiam eum teneri, qui alienum servum suum fassus esset, attamen rectissime placuit eum demum teneri, qui suum potuit habere, ceterum, si dominium quærere non potuit, non teneri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
