Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 11.1.13

DE INTERROGATIONIBUS IN IURE FACIENDIS ET INTERROGATORIIS ACTIONIBUS

inscriptio Paulus libro secundo ad Plautium

D.11.1.13pr. Confessionibus falsis respondentes ita obligantur, si eius nomine, de quo quis interrogatus sit, cum aliquo sit actio, quia quæ cum alio actio esset, si dominus esset, is nosmet confessione nostra conferimus․ et si eum, qui in potestate patris esset, respondissem filium meum esse, ita me obligari, si ætas eius pateretur, ut filius meus esse possit, quia falsæ confessiones naturalibus convenire deberent․ propter quæ fiat, ut patris familias nomine respondendo non obliger.

D.11.1.13.1 Eum, qui patrem familias suum esse responderit servum, non teneri noxali actione: ac ne, si bona fide liber homo mihi serviat, mecum noxali iudicio agi potest et, si actum fuerit, manebit integra actio cum ipso qui admisit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑