Digesta Iustiniani 11.1.11
inscriptio Ulpianus libro vicensimo secundo ad edictum
D.11.1.11pr. De ætate quoque interdum interrogatus respondere debebit.
D.11.1.11.1 Si quis, cum heres non esset, interrogatus responderit ex parte heredem esse, sic convenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur.
D.11.1.11.2 Qui ex quadrante heres vel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione convenietur.
D.11.1.11.3 Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, quod in solidum convenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem adseverat․ interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: quid enim, si nescit sibi partem adcrevisse vel ex incerta parte fuit institutus? cur ei responsum noceat?
D.11.1.11.4 Qui tacuit quoque apud prætorem, in ea causa est, ut instituta actione in solidum conveniatur, quasi negaverit se heredem esse․ nam qui omnino non respondit, contumax est: contumaciæ autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conveniatur, quemadmodum si negasset, quia prætorem contemnere videtur.
D.11.1.11.5 Quod autem ait prætor ‘omnino non respondisse’, posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse videatur, qui ad interrogatum non respondit, id est πρὸς ἔπος.
D.11.1.11.6 Si interrogatus quis, an ex asse heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quæ sententia humana est.
D.11.1.11.7 Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respondeat, ut incertum dimittat interrogatorem.
D.11.1.11.8 Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, non dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox prolato testamento inventus sit exheredatus, æquissimum est succurri ei: et ita Celsus scribit, hic quidem et alia ratione, quod ea quæ postea emergunt auxilio indigent: quid enim si occultæ tabulæ et remotæ postea prolatæ sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod in præsentiarum videbatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum vel inofficiosum vel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed scriptura ductus.
D.11.1.11.9 Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus pro quo pulsabitur, dum ab adversario interrogatur: sed et si a prætore fuerit interrogatus, nihil facit prætoris auctoritas, sed ipsius responsum sive mendacium.
D.11.1.11.10 Qui iusto errore ductus negaverit se heredem, venia dignus est.
D.11.1.11.11 Sed et si quis sine dolo malo, culpa tamen responderit, dicendum erit absolvi eum debere, nisi culpa dolo proxima sit.
D.11.1.11.12 Celsus scribit licere responsi pænitere, si nulla captio ex eius pænitentia sit actoris: quod verissimum mihi videtur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis vel epistulis amicorum iuris sui edoctus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
