Digesta Iustiniani 10.4.5
inscriptio Ulpianus libro vicensimo quarto ad edictum
D.10.4.5pr. Celsus scribit: si quis merces, quas exvehendas conduxit, in horreo posuit, cum conductore ad exhibendum agi potest: item si mortuo conductore heres existat, cum herede agendum: sed si nemo heres sit, cum horreario agendum: nam si a nullo, inquit, possidentur, verum est aut horrearium possidere aut certe ille est, qui possit exhibere․ idem ait: quomodo autem possidet qui vehendas conduxit? an quia pignus tenet? quæ species ostendit etiam eos, qui facultatem exhibendi habent, ad exhibendum teneri.
D.10.4.5.1 Iulianus autem ita scribit ad exhibendum actione teneri eum, qui rerum vel legatorum servandorum causa in possessione sit, sed et eum, qui usus fructus nomine rem teneat, quamvis nec hic utique possideat․ inde Iulianus quærit, quatenus hos oporteat exhibere: et ait priorem quidem sic, ut actor possessionem habeat, is autem cum quo agetur rei servandæ causa sit in possessione: eum vero qui usum fructum habeat sic, ut actor rem possideat, is cum quo agetur utatur fruatur.
D.10.4.5.2 Idem Iulianus scribit emptorem, qui ruta cæsa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum in litem iuravero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat.
D.10.4.5.3 Item Celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse.
D.10.4.5.4 Sed et si ratis delata sit vi fluminis in agrum alterius, posse eum conveniri ad exhibendum Neratius scribit․ unde quærit Neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de præterito domino agri cavendum sit, et ait etiam de præterito caveri oportere.
D.10.4.5.5 Sed et si de ruina aliquid in tuam aream vel in tuas ædes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non possideas.
D.10.4.5.6 Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad exhibendum non tenebitur, ut puta si in fuga servus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut caveat se exhibiturum, si in potestatem eius pervenerit․ sed et si non sit in fuga, permiseris autem ei ubi velit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, vel in prædiis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caveas.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
