Digesta Iustiniani 10.4.12.4
inscriptio Paulus libro vicensimo sexto ad edictum
D.10.4.12pr. De eo exhibendo, quem quis in libertatem vindicare velit, huic actioni locus esse potest.
D.10.4.12.1 Et filius familias ea actione tenetur, si facultatem rei exhibendæ habet.
D.10.4.12.2 Sæpius ad exhibendum agenti, si ex eadem causa agat, obstaturam exceptionem Iulianus ait: novam autem causam intervenire, si is, qui vindicandi gratia egisset, post acceptum iudicium eam ab aliquo accepit, et ideo exceptionem ei non officere․ item si ei, qui furti acturus ad exhibendum egisset, iterum furtum factum sit․ denique si quis optandi gratia ad exhibendum egisset et post litem contestatam alterius testamento optio data sit, ad exhibendum agere potest.
D.10.4.12.3 Si quis ex uvis meis mustum fecerit vel ex olivis oleum vel ex lana vestimenta, cum sciret hæc aliena esse, utriusque nomine ad exhibendum actione tenebitur, quia quod ex re nostra fit nostrum esse verius est.
D.10.4.12.4 Si post iudicium acceptum homo mortuus sit, quamvis sine dolo malo et culpa possessoris, tamen interdum tanti damnandus est, quanti actoris interfuit per eum non effectum, quo minus tunc cum iudicium acciperetur homo exhiberetur: tanto magis si apparebit eo casu mortuum esse, qui non incidisset, si tum exhibitus fuisset.
D.10.4.12.5 Si iusta ex causa statim exhiberi res non possit, iussu iudicis cavere debebit se illo die exhibiturum.
D.10.4.12.6 Heres non quasi heres, sed suo nomine hac actione uti potest: item heres possessoris suo nomine tenetur: igitur non procedit quærere, an heredi et in heredem danda sit․ plane ex dolo defuncti danda est in heredem actio, si locupletior hereditas eo nomine facta sit, veluti quod pretium rei consecutus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
