Digesta Iustiniani 10.3.7.13
inscriptio Ulpianus libro vicensimo ad edictum
D.10.3.7pr. Communi dividundo iudicium locum habet et in vectigali agro. vectigalis ager an regionibus dividi possit, videndum: magis autem debet iudex abstinere huiusmodi divisione: alioquin præstatio vectigalis confundetur.
D.10.3.7.1 Neratius scribit arbitrum, si regionibus fundum non vectigalem divisum duobus adiudicaverit, posse quasi in duobus fundis servitutem imponere.
D.10.3.7.2 Qui in rem Publicianam habent, etiam communi dividundo iudicium possunt exercere.
D.10.3.7.3 Ex quibusdam autem causis vindicatio cessat, si tamen iusta causa est possidendi, utile communi dividundo competit, ut puta si ex causa indebiti soluti res possideatur.
D.10.3.7.4 Inter prædones autem hoc iudicium locum non habet, nec si precario possideant locum habebit nec si clam, quia iniusta est possessio ista precaria vero iusta quidem, sed quæ non pergat ad iudicii vigorem.
D.10.3.7.5 Iulianus scribit, si alter possessor provocet, alter dicat eum vi possidere, non debere hoc iudicium dari nec post annum quidem, quia placuit etiam post annum in eum qui vi deiecit interdictum reddi․ et si precario, inquit, dicat eum possidere, adhuc cessabit hoc iudicium, quia et de precario interdictum datur․ sed et si clam dicatur possidere qui provocat, dicendum esse ait cessare hoc iudicium: nam de clandestina possessione competere interdictum inquit.
D.10.3.7.6 Si duo sint qui rem pignori acceperunt, æquissimum esse utile communi dividundo iudicium dari.
D.10.3.7.7 Sed et si de usu fructu sit inter duos controversia, dari debet.
D.10.3.7.8 Item si duo a prætore missi sint in possessionem legatorum: est enim iusta causa possidendi custodiæ gratia․ ergo et si duo ventres, idem erit dicendum: quod habet rationem.
D.10.3.7.9 Plane si iam damni infecti missus iussus sit possidere, non erit huic utili iudicio locus, cum vindicationem habere possit.
D.10.3.7.10 Cum de usu fructu communi dividundo iudicium agitur, iudex officium suum ita diriget, ut vel regionibus eis uti frui permittat: vel locet usum fructum uni ex illis: vel tertiæ personæ, ut hi pensiones sine ulla controversia percipiant: vel si res mobiles sint, etiam sic poterit, ut inter eos conveniat caveantque per tempora se usuros et fruituros, hoc est ut apud singulos mutua vice certo tempore sit usus fructus.
D.10.3.7.11 Neque colonis neque eis qui depositum susceperunt hoc iudicium competit, quamvis naturaliter possideant.
D.10.3.7.12 Inter eos, qui pignori acceperunt, talis divisio fieri debet, ut non vero pretio æstimetur pars, sed in tantum dumtaxat, quantum pro ea parte debetur, et adsignetur quidem pignus uni ex creditoribus, licentia tamen non denegetur debitori debitum offerre et pignus suum luere․ idemque dicitur et si possessor pignoris litis æstimationem pigneraticiam in rem agenti offerat.
D.10.3.7.13 Si debitor communis prædii partem pignori dedit et a domino alterius partis provocatus creditor eius aut ab alio creditore alterius debitoris licendo superavit et debitor eius cui res fuit adiudicata velit partem suam prædii reciperare soluto eo quod ipse debuit: eleganter dicitur non esse audiendum, nisi et eam partem paratus sit reciperare, quam creditor per adiudicationem emit․ nam et si partem vendideris rei et prius, quam traderes emptori, communi dividundo iudicio provocatus fueris aliaque pars tibi adiudicata sit, consequenter dicitur ex empto agi non posse, nisi totam rem suscipere fuerit paratus, quia hæc pars beneficio alterius venditori accessit: quin immo etiam ex vendito posse conveniri emptorem, ut recipiat totum: solum illud spectandum erit, num forte fraus aliqua venditoris intervenit․ sed et si distracta parte cesserit victus licitatione venditor, æque, pretium ut restituat, ex empto tenebitur․ hæc eadem et in mandato ceterisque huius generis iudiciis servantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
