Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 10.3.6

COMMUNI DIVIDUNDO

inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum

D.10.3.6pr. Si quis putans sibi cum Titio fundum communem esse fructus perceperit vel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, agi poterit utili communi dividundo iudicio.

D.10.3.6.1 Quare et si fundum Titius alienaverit, licet hic communi dividundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen locum futurum, quod datur de præstationibus, quotiens communis esse desiit.

D.10.3.6.2 Sive autem locando fundum communem sive colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, communi dividundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum neque damnum sentire eum oportet, si vero non communi nomine, sed ut lucretur solus, magis esse oportet, ut damnum ad ipsum respiciat․ hoc autem ideo præstat communi dividundo iudicio, quia videtur partem suam non potuisse expedite locare․ ceterum non alias communi dividundo iudicio locus erit, ut et Papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gestorum actionem eaque tenetur.

D.10.3.6.3 Si quid post acceptum communi dividundo iudicium fuerit impensum, Nerva recte existimat etiam hoc venire.

D.10.3.6.4 Sed et partum venire Sabinus et Atilicinus responderunt.

D.10.3.6.5 Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem existimaverunt.

D.10.3.6.6 Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum fecerit videndum․ et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum competit, locum autem purum alter non potest facere religiosum․ Trebatius autem et Labeo quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum.

D.10.3.6.7 Si damni infecti in solidum pro ædibus caveris, Labeo ait communi dividundo iudicium tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cavere, sed sufficere pro parte tua: quæ sententia vera est.

D.10.3.6.8 Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, venit quidem in communi dividundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret․ arbitrum autem communi dividundo hoc minoris partem æstimare debere, quod ex pacto vendere eam rem creditor potest, Iulianus ait.

D.10.3.6.9 Idem Iulianus scribit, si is, cum quo servum communem habebam, partem suam mihi pignori dederit et communi dividundo agere coeperit, pigneraticia exceptione eum summoveri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, ut, cum debitori totum hominem adiudicaverit, partis æstimatione eum condemnet․ manere enim integrum ius pignoris: quod si adiudicaverit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari.

D.10.3.6.10 Officio iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet.

D.10.3.6.11 Cetera eadem sunt, quæ in familiæ erciscundæ iudicio tractavimus.

D.10.3.6.12 Urseius ait, cum in communi ædificio vicinus nuntiavit, ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa damnatus fuisset, posse eam poenam a socio pro parte servare: Iulianus autem recte notat ita demum hoc verum esse, si interfuit ædium hoc fieri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑