Digesta Iustiniani 10.3.24
inscriptio Iulianus libro octavo digestorum
D.10.3.24pr. Communis servus si ex re alterius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit: sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi dividundo iudicio eam summam percipere potest, quia fidei bonæ convenit, ut unusquisque præcipuum habeat, quod ex re eius servus adquisierit.
D.10.3.24.1 Cum agere tecum communi dividundo vellem, partem tuam Titio tradidisti mutandi iudicii causa: teneris mihi prætoria actione, quod fecisses, ne tecum communi dividundo ageretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
