Digesta Iustiniani 10.3.2
inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale
D.10.3.2pr. Nihil autem interest, cum societate an sine societate res inter aliquos communis sit: nam utroque casu locus est communi dividundo iudicio․ cum societate res communis est veluti inter eos, qui pariter eandem rem emerunt: sine societate communis est veluti inter eos, quibus eadem res testamento legata est.
D.10.3.2.1 In tribus duplicibus iudiciis familiæ erciscundæ, communi dividundo, finium regundorum quæritur, quis actor intellegatur, quia par causa omnium videtur: sed magis placuit eum videri actorem, qui ad iudicium provocasset,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
