Digesta Iustiniani 10.3.19
inscriptio Paulus libro sexto ad Sabinum
D.10.3.19pr. Arbor quæ in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur quamdiu cohæret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi dividundo iudicium veniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta vel succisa est, communis pro indiviso fiet et veniet in communi dividundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur․ qua re duabus massis duorum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie separatum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii.
D.10.3.19.1 De vestibulo communi binarum ædium arbiter communi dividundo invito utrolibet dari non debet, quia qui de vestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum ædium pretium facere, si alias aditum non habeat.
D.10.3.19.2 Si per eundem locum via nobis debeatur et in eam impensa facta sit, durius ait Pomponius communi dividundo vel pro socio agi posse: quæ enim communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum.
D.10.3.19.3 Iudex communi dividundo, item familiæ erciscundæ de servo qui in fuga est iubere debet liceri eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiæ committatur.
D.10.3.19.4 Aquarum iter in iudicium communi dividundo non venire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudicium non venit, aut separatum a fundo, divisum tamen aut mensura aut temporibus․ sed possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus divisa, veluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est et ea in arbitrio familiæ erciscundæ venire, nec videre inquit Pomponius, quare minus in communi dividundo quam familiæ erciscundæ iudicium veniant․ igitur in huiusmodi speciebus etiam in communi dividundo iudicio venit, ut præfata iura aut mensura aut temporibus dividantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
