Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 10.3.14.1

COMMUNI DIVIDUNDO

inscriptio Paulus libro tertio ad Plautium

D.10.3.14pr. In hoc iudicium hoc venit, quod communi nomine actum est aut agi debuit ab eo, qui scit se socium habere.

D.10.3.14.1 Impendia autem, quæ dum proprium meum fundum existimo feci, quæ scilicet, si vindicaretur fundi pars, per exceptionem doli retinere possem, an etiam, si communi dividundo iudicio mecum agetur, æquitate ipsius iudicii retinere possim, considerandum est․ quod quidem magis puto, quia bonæ fidei iudicium est communi dividundo: sed hoc ita, si mecum agatur․ ceterum si alienavero partem meam, non erit unde retinere possim․ sed is, qui a me emerit, an retinere possit, videndum est: nam et si vindicaretur ab eo pars, impendiorum nomine, quæ ego fecissem, ita ut ego poterat retentionem facere: et verius est, ut et in hac specie expensæ retineantur․ quæ cum ita sint, rectissime dicitur etiam impendiorum nomine utile iudicium dari debere mihi in socium etiam manente rei communione․ diversum est enim, cum quasi in rem meam impendo, quæ sit aliena aut communis: hoc enim casu, ubi quasi in rem meam impendo, tantum retentionem habeo, quia neminem mihi obligare volui․ at cum puto rem Titii esse, quæ sit Mævii, aut esse mihi communem cum alio quam est, id ago, ut alium mihi obligem, et sicut negotiorum gestorum actio datur adversus eum cuius negotia curavi, cum putarem alterius ea esse, ita et in proposito․ igitur et si abalienavero prædium, quia in ea causa fuit, ut mihi actio dari deberet, danda mihi erit, ut Iulianus quoque scribit, negotiorum gestorum actio.

D.10.3.14.2 Si conveniat, ne omnino divisio fiat, huiusmodi pactum nullas vires habere manifestissimum est․ sin autem intra certum tempus, quod etiam ipsius rei qualitati prodest, valet.

D.10.3.14.3 Si inter socios convenisset, ne intra certum tempus societas divideretur, quin vendere liceat ei, qui tali conventione tenetur, non est dubium: quare emptor quoque communi dividundo agendo eadem exceptione summovebitur, qua auctor eius summoveretur.

D.10.3.14.4 Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu tollitur societas.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑