Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 10.2.8.6

FAMILIÆ ERCISCUNDÆ

inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum

D.10.2.8pr. Pomponius scribit, si uni ex heredibus prælegatæ fuerint rationes, non prius ei tradendas, quam coheredes descripserint․ nam et si servus actor, inquit, fuerit legatus, non alias eum tradendum, quam rationes reddiderit․ nos videbimus, numquid et cautio sit interponenda, ut, quotiens desideratæ fuerint rationes vel actor prælegatus, copia eorum fiat? plerumque enim authenticæ rationes sunt necessariæ actori ad instruenda ea, quæ postea emergunt ad notitiam eius spectantia․ et necessarium est cautionem ab eo super hoc coheredibus præstari.

D.10.2.8.1 Idem Pomponius ait columbas, quæ emitti solent de columbario, venire in familiæ erciscundæ iudicium, cum nostræ sint tamdiu, quamdiu consuetudinem habeant ad nos revertendi: quare si quis eas adprehendisset, furti nobis competit actio․ idem et in apibus dicitur, quia in patrimonio nostro computantur.

D.10.2.8.2 Sed et si quid de pecoribus nostris a bestia ereptum sit, venire in familiæ erciscundæ iudicium putat, si feram evaserit: nam magis esse, ut non desinat nostrum esse, inquit, quod a lupo eripitur vel alia bestia, tamdiu, quamdiu ab eo non fuerit consumptum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑