Digesta Iustiniani 10.2.52.ult
inscriptio Iulianus libro secundo ad Urseium Ferocem
D.10.2.52pr. Mævius, qui nos heredes fecit, rem communem habuit cum Attio: si cum Attio communi dividundo egissemus et nobis ea res adiudicata esset, venturam eam in familiæ erciscundæ iudicio Proculus ait.
D.10.2.52.1 Servus liber et heres esse iussus id quod ex rationibus quas patri familias gessisset penes se retineret iudicio familiæ erciscundæ coheredibus suis præstabit.
D.10.2.52.2 Arbiter familiæ erciscundæ inter me et te sumptus quædam mihi, quædam tibi adiudicare volebat, pro his rebus alterum alteri condemnandos esse intellegebat: quæsitum est, an possit pensatione ultro citroque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summæ, quæ ita excederet, damnare․ et placuit posse id arbitrum facere.
D.10.2.52.3 Cum familiæ erciscundæ vel communi dividundo agitur, universæ res æstimari debent, non singularum rerum partes.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
