Digesta Iustiniani 10.2.51.pr
inscriptio Iulianus libro octavo digestorum
D.10.2.51pr. Fundus, qui dotis nomine socero traditus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiæ erciscundæ præcipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per præceptionem legata fuisset․ quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi sunt habita ratione impensarum: qui vero ante litem contestatam percepti fuerint, æqualiter ad omnes heredes pertinebunt․ et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus intervenire potest, qui hoc genus deductionis impediat.
D.10.2.51.1 Si ego a te hereditatem petere vellem, tu mecum familiæ erciscundæ agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: nam si ego totam hereditatem possideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed a communione discedere volo, impetrare debeo familiæ erciscundæ iudicium, quia aliter dividi inter nos hereditas non potest․ item si tu iustam causam habes, propter quam per hereditatis petitionem potius quam familiæ erciscundæ iudicium negotium distrahere velis, tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quædam veniunt in hereditatis petitionem, quæ in familiæ erciscundæ iudicio non deducuntur: veluti si ego debitor hereditarius sim, iudicio familiæ erciscundæ non consequeris id quod defuncto debui, per hereditatis petitionem consequeris.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
