Digesta Iustiniani 10.2.46
inscriptio Paulus libro septimo ad Sabinum
D.10.2.46 Si maritus sub condicione a patre heres institutus sit, interim uxoris de dote actionem pendere․ plane si post mortem soceri divortium factum sit, quamvis pendente condicione institutionis dicendum est præceptioni dotis locum esse, quia mortuo patre quædam filios sequuntur etiam antequam fiant heredes, ut matrimonium, ut liberi, ut tutela․ igitur et dotem præcipere debet qui onus matrimonii post mortem patris sustinuit: et ita Scævolæ quoque nostro visum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
