Digesta Iustiniani 10.2.44
inscriptio Paulus libro sexto ad Sabinum
D.10.2.44pr. Inter coheredes etiam communi dividundo agi potest, ut res dumtaxat quæ eorum communes sint et causæ ex his rebus pendentes in iudicium veniant, de ceteris vero in integro sit familiæ erciscundæ iudicium.
D.10.2.44.1 Si familiæ erciscundæ vel communi dividundo actum sit, adiudicationes prætor tuetur exceptiones aut actiones dando.
D.10.2.44.2 Si coheredes absente uno coherede rem vendiderunt et in ea re dolo malo fecerunt, quo plus ad eos perveniret, vel familiæ erciscundæ iudicio præstabunt ei qui afuit vel hereditatis petitione.
D.10.2.44.3 Fructus, quos ante aditam hereditatem ex fundo hereditario heres capit, non aliter familiæ erciscundæ iudicio præstare eum Iulianus ait, quam si, cum sciret hereditarium fundum esse, ceperit.
D.10.2.44.4 Qui familiæ erciscundæ et communi dividundo et finium regundorum agunt, et actores sunt et rei et ideo iurare debent non calumniæ causa litem intendere et non calumniæ causa ad infitias ire.
D.10.2.44.5 Quod ex facto suo unus ex coheredibus ex stipulatione hereditaria præstat, a coherede non repetet: veluti si a se heredeque suo dolum malum afuturum defunctus spopondit vel neque per se neque per heredem suum fore, quo minus quis eat agat․ immo et si reliqui propter factum unius teneri coeperint, quasi condicio stipulationis hereditariæ exstiterit, habebunt familiæ erciscundæ iudicium cum eo, propter quem commissa sit stipulatio.
D.10.2.44.6 Si quis stipulatus fuerit Titium heredemque eius ratum habiturum et Titius pluribus heredibus relictis decesserit, eum solum teneri qui non habuit ratum et solum ex heredibus stipulatoris acturum a quo fuerit petitum.
D.10.2.44.7 Usu fructu uxori legato donec ei dos solvatur, per arbitrum familiæ erciscundæ tam id, quod coheredis nomine ex dote solutum sit, reciperare potest, quam ut coheres solvat effici posse Cassius ait: et verum est.
D.10.2.44.8 Si duo coheredes damnati sint statuam ponere et altero cessante alter eam fecerit, non esse iniquum Iulianus ait familiæ erciscundæ iudicium dare, ut pars impendiorum boni viri arbitratu præstetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
