Digesta Iustiniani 10.2.41.1
inscriptio Paulus libro primo decretorum
D.10.2.41 Quædam mulier ab iudice appellaverat, quod diceret eum de dividenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed et libertos divisisse et alimenta, quæ dari testator certis libertis iussisset: nullo enim iure id eum fecisse․ ex diverso respondebatur consensisse eos divisioni et multis annis alimenta secundum divisionem præstitisse․ placuit standum esse alimentorum præstationi: sed et illud adiecit nullam esse libertorum divisionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
