Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 10.2.4.ult

FAMILIÆ ERCISCUNDÆ

inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum

D.10.2.4pr. Ceteræ itaque res præter nomina veniunt in hoc iudicium․ sin autem nomen uni ex heredibus legatum sit, iudicio familiæ erciscundæ hoc heres consequitur.

D.10.2.4.1 Mala medicamenta et venena veniunt quidem in iudicium, sed iudex omnino interponere se in his non debet: boni enim et innocentis viri officio eum fungi oportet: tantundem debebit facere et in libris improbatæ lectionis, magicis forte vel his similibus․ hæc enim omnia protinus corrumpenda sunt.

D.10.2.4.2 Sed et si quid ex peculatu vel ex sacrilegio quæsitum erit vel vi aut latrocinio aut adgressura, hoc non dividetur.

D.10.2.4.3 Sed et tabulas testamenti debebit aut apud eum, qui ex maiore parte heres est, iubere manere aut in æde deponi․ nam et Labeo scribit vendita hereditate tabulas testamenti descriptas deponi oportere: heredem enim exemplum debere dare, tabulas vero authenticas ipsum retinere aut in æde deponere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑