Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 10.2.39

FAMILIÆ ERCISCUNDÆ

inscriptio Scævola libro primo responsorum

D.10.2.39pr. Ex parte heres institutus causam de totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum factorum in litem præstare volebat: quæsitum est, an doli exceptio noceret․ respondi, si idcirco amplius erogatum esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum․ sed et si omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum.

D.10.2.39.1 Intestato moriens codicillis prædia sua omnia et patrimonium inter liberos divisit ita, ut longe amplius filio quam filiæ relinqueret: quæsitum est, an soror fratri dotem conferre deberet․ respondi secundum ea quæ proponerentur, si nihil indivisum reliquisset, rectius dici ex voluntate defuncti collationem dotis cessare.

D.10.2.39.2 Servo libertatem dedit qui erat annorum quindecim, ‘cum erit annorum triginta’, eidem ex die mortis suæ quoad viveret cibariorum nomine denarios denos, vestiarii denarios viginti quinque præstari se velle significavit: quæsitum est, an utile esset cibariorum et vestiariorum legatum, cum Stichus ante libertatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui præstiterat a coherede repetere possit, apud quem morabatur․ respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse.

D.10.2.39.3 Filius rei publicæ debita, quæ post mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero filio in patria magistratu functus decessit.

D.10.2.39.4 Duos filios scripsit heredes et certos homines unicuique eorum prælegavit, in quibus uni Stephanum cum peculio: is vivo testatore manumissus decessit, deinde pater: quæsitum est, an id, quod in peculio habuit Stephanus priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an vero ad eum solum, cui cum peculio prælegatus fuerat․ respondi secundum ea quæ proponerentur ad utrosque.

D.10.2.39.5 Pater inter filios divisit bona et eam divisionem testamento confirmavit et cavit, ut æs alienum, quod unusquisque eorum habet sive habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum pecuniam mutuaretur, intervenit pater eiusque consensu prædia quæ filio adsignaverat pignori data sunt: post mortem patris eadem prædia idem filius possedit, usuras solvit: quæro, an familiæ erciscundæ iudicio, si prædia pignori data distrahat creditor, aliquid ei a coherede præstandum sit․ respondi secundum ea quæ proponerentur non esse præstandum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑