Digesta Iustiniani 10.2.30
inscriptio Modestinus libro sexto responsorum
D.10.2.30 Fundus mihi communis est pupillæ coheredi: in eo fundo reliquiæ sunt conditæ, quibus religio ab utriusque patribus debebatur, nam parentes quoque eiusdem pupillæ ibi sepulti sunt: sed tutores distrahere fundum volunt: ego non consentio, sed portionem meam possidere malo, cum universitatem emere non possim et velim pro meo arbitrio exsequi ius religionis․ quæro, an recte arbitrum communi dividundo ad hunc fundum partiendum petam an etiam is arbiter, qui familiæ erciscundæ datur, isdem partibus fungi possit, ut hanc possessionem exemptis ceteris corporibus hereditariis pro iure cuique nobis partiatur․ Herennius Modestinus respondit nihil proponi, cur familiæ erciscundæ iudicio addictus arbiter officium suum etiam in eius fundi de quo agitur divisionem interponere non possit: sed religiosa loca in iudicium non deduci eorumque ius singulis heredibus in solidum competere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
