Digesta Iustiniani 10.2.29
inscriptio Paulus libro vicensimo tertio ad edictum
D.10.2.29 Si pignori res data defuncto sit, dicendum est in familiæ erciscundæ iudicium venire: sed is cui adiudicabitur in familiæ erciscundæ iudicio pro parte coheredi erit damnandus nec cavere debet coheredi indemnem eum fore adversus eum qui pignori dederit, quia pro eo erit, ac si hypothecaria vel Serviana actione petita litis æstimatio oblata sit, ut et is qui optulerit adversus dominum vindicantem exceptione tuendus sit․ contra quoque si is heres, cui pignus adiudicatum est, velit totum reddere, licet debitor nolit, audiendus est․ non idem dici potest, si alteram partem creditor emerit: adiudicatio enim necessaria est, emptio voluntaria: nisi si obiciatur creditori, quod animose licitus sit․ sed huius rei ratio habebitur, quia quod creditor egit, pro eo habendum est ac si debitor per procuratorem egisset et eius, quod propter necessitatem impendit, etiam ultro est actio creditori.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
