Digesta Iustiniani 10.2.25.17
inscriptio Paulus libro vicensimo tertio ad edictum
D.10.2.25pr. Heredes eius, qui apud hostes decessit, hoc iudicio experiri possunt.
D.10.2.25.1 Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum heredem fecerit, non est locus familiæ erciscundæ iudicio: divisum est enim per constitutiones inter eos patrimonium, quemadmodum cessat familiæ erciscundæ iudicium, cum nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt.
D.10.2.25.2 Quantum vero ad accipiendum familiæ erciscundæ iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne.
D.10.2.25.3 De pluribus hereditatibus, quæ inter eosdem ex diversis causis communes sint, unum familiæ erciscundæ iudicium sumi potest.
D.10.2.25.4 Si inter me et te Titiana hereditas communis sit, inter me autem et te et Titium Seiana, posse unum iudicium accipi inter tres Pomponius scribit.
D.10.2.25.5 Item si plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiæ erciscundæ iudicium experiri.
D.10.2.25.6 Si testator rem communem cum extraneo habebat sive rei suæ partem alicui legavit aut heres ante iudicium familiæ erciscundæ acceptum partem suam alienavit, ad officium iudicis pertinet, ut eam partem, quæ testatoris fuit, alicui iubeat tradi.
D.10.2.25.7 Quod pro emptore vel pro donato puta coheres possidet, in familiæ erciscundæ iudicium venire negat Pomponius.
D.10.2.25.8 Idem scribit, cum ego et tu heredes Titio extitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et victus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiæ erciscundæ iudicio non veniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiæ erciscundæ iudicium veniat?
D.10.2.25.9 An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent actionem, veniat in hoc iudicium, dubitatur: veluti si is qui viam iter actus stipulatus erat decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non dividitur, quia nec potest․ sed verius est non venire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem et, si non præstetur via, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet.
D.10.2.25.10 Contra si promissor viæ decesserit pluribus heredibus institutis, nec dividitur obligatio nec dubium est quin duret, quoniam viam promittere et is potest, qui fundum non habet․ igitur quia singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, si quis ex his conventus litis æstimationem præstiterit, id pro parte a ceteris consequatur.
D.10.2.25.11 Idem dicendum est et si testator viam legaverit.
D.10.2.25.12 In illa quoque stipulatione prospiciendum est cohereditype="Libro" subtype="parent" testator promiserat ‘neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus ire agere possit’, quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum ceteris damnosum sit.
D.10.2.25.13 Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena promissa sit: nam licet hæc obligatio dividatur per legem duodecim tabularum, tamen quia nihilum prodest ad poenam evitandam partem suam solvere, sive nondum soluta est pecunia nec dies venit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitate caveat per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solveretur, aut ut caveat se ei qui solidum solverit partem præstaturum: sive etiam solvit unus universam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena committeretur, familiæ erciscundæ iudicio a coheredibus partes recipere poterit.
D.10.2.25.14 Idem observatur in pignoribus luendis: nam nisi universum quod debetur offeratur, iure pignus creditor vendere potest.
D.10.2.25.15 Si unus ex coheredibus noxali iudicio servum hereditarium defenderit et litis æstimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio consequatur․ idem est et si unus legatorum nomine caverit, ne in possessionem mitterentur․ et omnino quæ pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiæ erciscundæ iudicio locus est.
D.10.2.25.16 Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria præstare debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen diligentiam præstare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam partem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem igitur diligentiam præstare debet, qualem in suis rebus․ eadem sunt, si duobus res legata sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res.
D.10.2.25.17 Si incerto homine legato et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur․ idem est, si e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, noluerit consentire, ut præstetur quem solvi omnibus expediebat, et ideo conventi a legatario iudicio pluris damnati fuerint.
D.10.2.25.18 Item culpæ nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse adisset hereditatem, servitutes prædiis hereditariis debitas passus est non utendo amitti.
D.10.2.25.19 Si filius cum patrem defenderet condemnatus solverit vel vivo eo vel post mortem, potest æquius dici habere petitionem a coherede in familiæ erciscundæ iudicio.
D.10.2.25.20 Iudex familiæ erciscundæ nihil debet indivisum relinquere.
D.10.2.25.21 Item curare debet, ut de evictione caveatur his quibus adiudicat.
D.10.2.25.22 Si pecunia, quæ domi relicta non est, per præceptionem relicta sit, utrum universa a coheredibus præstanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur․ et magis dicendum est, ut id præstandum sit, quod præstaretur, si pecunia esset inventa.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
