Digesta Iustiniani 10.2.22
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum
D.10.2.22pr. Item Labeo scribit, si unus heredum thensaurum relictum a testatore effodit, familiæ erciscundæ iudicio eum teneri, etsi cum extraneo conscio partitus sit.
D.10.2.22.1 Familiæ erciscundæ iudex ita potest pluribus eandem rem adiudicare, si aut pluribus fuerit unius rei præceptio relicta (ubi etiam necessitatem facere Pomponius scribit, ut pluribus adiudicetur) vel si certam partem unicuique coheredum adsignet: sed potest etiam licitatione admissa uni rem adiudicare:
D.10.2.22.2 Sed et regionibus divisum fundum posse adiudicare secundum divisionem nemo dubitaverit.
D.10.2.22.3 Sed etiam cum adiudicat, poterit imponere aliquam servitutem, ut alium alii servum faciat ex iis quos adiudicat: sed si pure alii adiudicaverit fundum, alium adiudicando amplius servitutem imponere non poterit.
D.10.2.22.4 Familiæ erciscundæ iudicium ex duobus constat, id est rebus atque præstationibus, quæ sunt personales actiones.
D.10.2.22.5 Papinianus de re quæ apud hostes est Marcellum reprehendit, quod non putat in præstationes eius rei venire in familiæ erciscundæ iudicium, quæ apud hostes est․ quid enim impedimentum est rei præstationem venire, cum et ipsa veniat
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
