Digesta Iustiniani 10.2.20
inscriptio Ulpianus libro nono decimo ad edictum
D.10.2.20pr. Si filia nupta, quæ dotem conferre debuit, per errorem coheredum ita cavit, ut, quod a marito reciperasset, pro partibus hereditariis solveret, nihilo minus arbitrum familiæ erciscundæ sic arbitraturum Papinianus scribit, ut, etiamsi constante matrimonio ipsa diem suum obierit, conferatur dos: nam imperitia, inquit, coheredum iurisdictionis formam mutare non potuit.
D.10.2.20.1 Si filius familias iussu patris obligatus sit, debebit hoc debitum præcipere: sed et si in rem patris vertit, idem placet, et si de peculio, peculium præcipiet: et ita imperator noster rescripsit.
D.10.2.20.2 Hoc amplius filius familias heres institutus dotem uxoris suæ præcipiet, nec immerito, quia ipse onera matrimonii sustinet. integram igitur dotem præcipiet et cavebit defensum iri coheredes, qui ex stipulatu possunt conveniri․ idem et si alius dotem dedit et stipulatus est․ nec solum uxoris suæ dotem, sed etiam filii sui uxoris, quasi hoc quoque matrimonii onus ad ipsum spectet, quia filii onera et nurus ipse adgnoscere necesse habet․ præcipere autem non solum patri datam dotem filium oportere, verum etiam ipsi filio Marcellus scribit, sed filio datam tamdiu, quamdiu peculium patitur vel in rem patris versum sit.
D.10.2.20.3 Si pater inter filios sine scriptura bona divisit et onera æris alieni pro modo possessionum distribuit, non videri simplicem donationem, sed potius supremi iudicii divisionem Papinianus ait. plane, inquit, si creditores eos pro portionibus hereditariis conveniant et unus placita detrectet, posse cum eo præscriptis verbis agi, quasi certa lege permutationem fecerint, scilicet si omnes res divisæ sint.
D.10.2.20.4 Familiæ erciscundæ iudicium amplius quam semel agi non potest nisi causa cognita: quod si quædam res indivisæ relictæ sunt, communi dividundo de his agi potest.
D.10.2.20.5 Papinianus ait, si uni ex heredibus onus æris alieni iniungatur citra speciem legati, officio iudicis familiæ erciscundæ cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non ultra dodrantem portionis suæ, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes suos præstare cavebit.
D.10.2.20.6 Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere præcipere, quia et hoc patris æs alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab his heredes patris soluti sunt.
D.10.2.20.7 Neratius autem respondit: eum, qui plures filios haberet, unum ex filiis ἀγωνοϑεσίαν suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quæsitum esse, an is filius, quod in eam rem impendisset, familiæ erciscundæ consequatur: eique respondisse nulla actione idem consequi posse․ quod merito displicet․ debet itaque hoc in familiæ erciscundæ iudicium venire.
D.10.2.20.8 Item Papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis solvendæ, quæ in stipulationem venit, suscipere iussit et mulier adversus utrumque dirigat dotis petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est․ sed legata, quæ ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio coheredis esse, qui debito levatur, non oportet, videlicet ut coheres, qui onus æris alieni suscepit, officio iudicis legatum consequatur․ et verum est hoc, nisi aliud testator edixit.
D.10.2.20.9 Idem scribit, quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendæ nomine dedit de peculio, in hoc iudicium non venire nec communicari debere:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
